Via Asturum

De Via Asturum


Castellum apud Feria fere disterminabat Provinciam Baeticam a Lusitania.

Forte miremini cum loquamur vobis de silvis in tractu Viae istius ubi non potuistis quin desideraretis frequenter quandam umbram et fontes ubi reficeretis vires lassati itinere et ambusti sole, maxime cum venissetis ex latere meridionali Montium Marianorum, in quo fortasse considerastis saltus ejus qui adnumerantur in varissimis Europae, scl. eos in quibus excellit subspecies Broteroi cujusdam roboris quod adscribitur generi quercuum et faginea nuncupatur. In hisce jugis robur hoc miscetur alii nomine Quercus Canariensis ita ut fiant crebrae hybridae eorum videlicet Quercus x Marianicae.

Silva Quercuum faginearum

In latere tamen Iugorum respiciente nos robora talia non coguntur in silvas nisi ab Oriente, sed apparent hic et illic in agris et pascuis. Gallae Quercuum faginearum reputantur in grandissimis, quo lignum commode discernitur. His roboribus adduntur aliae arbores pari proceritate abundantiores in provincia nostra, utputa fraxini, subera, quercus, oleastri. Ulmi quoque, praesertim in solis crassis et refertis calce, vel celtes in petrosis. Quin immo Quercus Pyrenaica in cacuminibus excelsioribus, cujus saltus incipiunt jam ambiri Aceribus Monspessulanis et Sorbis torminalibus in extremis occidentalibus orientalibusque provinciae.

Nemus Quercuum Pyrenaicarum

Sub abside foliorum earum omnium clauduntur aliae arbores parum humiliores. Ex eis amant fluvios pyri, sambuci. Quadamtenus et crataegones. In vallibus istis fluminum Anae ac Baetis congregantur et multae que fiunt rariores juxta amnem Tagum, ut ceracia. Sed et ilices attingunt miram magnitudinem. Gallae ilicum, appellatae cocca vel cusculia, olim praebebant colorem rubrum lanis. Necnon et Phillyreae latifoliae atque oleastri crescunt supra modum, et alaterni, quorum nervi foliorum saepe junguntur antequam attingant margines. Licet aegrius, tamen et lentisci atque Phillyreae angustifoliae fiunt arbores.

Nec absunt aliae arbores quas invenietis in valle Tagi quoque, ut ericae et arbuti. Vel terebinthi, quae letantur in montibus calcareis sicut et ilices. Gallae terebinthinae, figura cornuum hircinorum, faciunt arborem facilem dignoscendi (vide si libet.Simulacra arborum ficta in Baeturia (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Plures adhuc frutices alios fert genus hoc silvarum, sive communes aliis locis, ut Cistum populifolium, corylum, Cytisum tam scoparium quam striatum, jasminum, myrtum, Prunum spinosam, rorem marinum, viburnum, sive peculiariores, ut Coluteam, subspeciem glaucam Coronillae Valentinae, Coronillam junceam, Dorycnium pentagynum (pulsa hunc ad videnda Simulacra fruticum (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Nondum finitur numerus plantarum horum nemorum, ut potest experiri in ulmeto inter Los Santos de Maimona et Villafranca de Los Barros quod reputabatur in praestantissimis Provinciae Pacensis.

Expers prope omnibus arborum meridionalium foliis deciduis, ulmetum istud vix panditur extra oras, utpote cum nubes perveniant huc relicta aqua a Meridione. Sed praesertim quia, absque glareis inaccesis montium, agri nostri vacent penitus cultui vel pascuis, adeo ut per vineas et oliveta in circuitu nostro non appareant nisi ulmi sparsae quae continuo succeduntur aliquibus quercibus. Solis enim populis ex utroque genere et crataegonibus redimiuntur rivi praeterquam ulmis.

Etiam si perditae essent arbores altiores propter vitium ulmi, eminent tamen crebra virgulta earum quae connectuntur sarmentis non omnino sine specie, utputa periclymenis ac vitalbis, et vepribus rosarum ac ruborum, quae omnia obumbrant herbas ex pulcherrimis, videlicet ara, irides ex iis quas bothanici et injure et ineleganter vocant foetidissimas, cespitesque Brachypodii silvatici, sicut et alios cespites qui propter aestus terrarum istarum requirunt hic umbram, scl. lolii cum bellide, plantagine (Simulacra sarmentosorum scandentiumque (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Alia prata, quae intersunt bothanicis eo quod nullo modo sunt frequentia in occidente hispano, nam desiderant calcem, cadunt extra umbram silvarum. Haec tamen poterunt aspici potius apud rivum vocatum "Arroyo Hondo," in via quae ducit ex Los Santos de Maimona ad Fuente del Maestre.

Secus rivum hunc, rara umbra populorum nigrarum gignit inter scirpos et juncos cespites valde resistentes dentibus gregium in quibus praestat Brachypodium Phoenicoides in comitatu Stachyos Germanicae aut aliquarum orchidacearum, sicut et Micropyri tenelli, Hyperici perforati, Gladioli vel Saponariae (Simulacra herbarum perennium (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

 Sic, inter foenum, populos nigras, arundines, nemora et ulmos quarum sola vestigia sunt saepe magnae crataegones, rubi et rosae, rivus hic alluit vallem suam inviam quousque influit fluvio qui dicitur "Rivera de Robladillo" in loco nuncupato "Los Tres Puentes," unde poteritis reverti ad Los Santos de Mamona per viam appellatam "Cordel de Los Molinos" ex qua cernuntur alaterni, juglandes, lauri et ruinae alicujus ulmeti strati iridibus, biaris atque Caricibus hispidis. Supra omnia autem fiet obvium vobis quoddam foenum vocabulo Gastridii ventricosi, quod miscetur hic aliis herbis communibus totis pratis humidis universarum regionum istarum quas vocant Gaudiniam fragilem et Agrostidem Pourretii. Non tamen Poae bulbosae, quae sinit aliam gramineam possidere sola sicciora, ut accommodatiorem frutectis. Nomen ejus Brachypodium distachyon (Simulacra herbarum annuarum (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Sed et poteritis ex "Los Tres Puentes" conscendere montem vocabulo "Cerro de La Armeña" et deambulare non longe ab amne quousque aquae ejus invehuntur flumini "La Rivera de Zafra."

 

Procella in La Boca del Infierno, sive Ostio Inferorum.

Flumen istud, cujus nomen interpretemus latine "Segedense", exhibet per poene totum decursum suum adspectum similem loco "La Boca del Infierno." Transfiguratio enim terrarum in praedia ad usum pecuarium atque agrarium non sinit nisi instaurationem tenuium fasciarum rhododendrorum ac fraxinorum crataegis interpositis quorum omnium de ramis pendent rubi ac rosae. Rarius videbitis salices et virgulta ulmorum mortuorum.

Folia arborum meridionalium non flavescunt ante mensem Decembrem

A dextris autem fluminis istius Poa bulbosa utique sternitur ample. Etiam Crassula tillaea ubi solum macrescit. Humus enim fit hic arenosior.Sub umbris tamen densissimis brumae autumnales seminant nonnullas herbas vivaces conspicuas nimis valde in universis nemoribus istis. Oenanthe vel rumex saepe appropinquant aquae propius quam ceterae, nam exeunt in oris quam diutissime mersis. In universum vero sternuntur per humum silvarum Arum Italicum, Aristolochia paucinervis, Ranunculus ficaria, Allium Neapolitanum, A. roseum, A. ampeloprasum, A. oleraceum, A. vineale, Poa trivialis, Melissa officinalis, Smyrnium olusatrum, Thapsia garganica…(Simulacra herbarum perennium (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

In ambitu autem nemorum herbae annuae suffocant omnes eas, videlicet Torilis arvensis, Rhagadiolus edulis, Fumaria capreolata, Lamium purpureum, Geranium dissectum, Veronica Persica, Cynosurus... (Simulacra herbarum annuarum (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Tantum paucis ripis solorum crassorum septa fraxinorum ac rhododendrorum exundant in fascinantia populeta quae levant cacumina sua alba plus quam xx metris e solo. Sub tegmine earum raro aspiciuntur ulmi, rarius fraxini, rarissime rhododendra. Sane enim solae Salices albae subsistunt inter populos et fluxus aquarum.

Alameda de Ladrón

Paucis passibus post confluentiam amnis istius et alius qui dicitur "Rivera de Robladillo" videbitis populetum vetustissimum ac magnitudine maxima. "Alameda de Ladrón" nuncupatur, cujus humus virescit et ima aestate quidem, eo quod irrepant in ipsum cespites Caricis divulsae et Festucae arundinaceae atque, secus venas liquoris, Agrostidis nebulosae ac Caricis cuprinae, sicut et flores Iridis foetidissimae ac Vincae difformis. Veruntamen, praeter rubos et paucas rosas vitalbasque, herbae scandentes et frutices hujusmodi absunt penitus in nemoribus fluminum istorum. Non autem in carectis, ex quibus pendent flores calystegiae et dulcamarae (Simulacra sarmentosorum scandentiumque (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Ex inde non diu potuissetis deambulare juxta fluvium usque alia populeta, alterum circa quendam pontem apud hortum nomine "Huerta de Cigarrito" et alterum juxta alium qui dicitur "Puente de Los Diez Ojos."

Nunc vero pons apud "Cigarrito" vix profertur super aquas cataractae nuper instructae in regione Villalbensi. Alter scl. "Puente de Los Diez Ojos" obrutus est penitus ipsis aquis sicut et populetum suum cum pusilla cataracta quae olim compescebat aquas ut conducerentur cuidam pistrino. Fundebant se in loco isto Fluvius Segedensis et torrens nomine Guadajira.

Ergo ut perveniatis ad Guadajira recedetis paucis gressibus ex populeto quod nominavimus "Alameda de Ladrón" et transibitis flumen Segedense ut continuo carpiatis veterem stratam ducentem de Granada ad Badajoz. Transgresso parvo mediterraneo consequemini pontem propinquum "El Puente de Hierro," jactum super torrentem hunc cujus ratio aquarum vehementer irregularis patet inopia generis populorum in ripis ejus. Sola aliqua stagna resistentia aestati circumdantur arboribus ex praeeminentioribus. Rhododendra possident oras simul ac tamarices arida emergentia supra ranunculos ac lemnas aquarum. Typhae autem tenent limosa (Simulacra fruticum (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

.

Flores marium labruscarum

Ratione aquarum tam irregulari, in umbris spississimis torrentis hujus latent herbae et sarmenta aptiora silvis solorum sicciorum, sed et alveo tam adstricto collibus, occultantur et in eis plantae propriorae caelorum mitiorum, aut certe frigidiorum, scl. submediterraneae et supramediterraneae. Immo vero atlanticae.

Fraxini enim involvuntur labruscis ac smilacibus ad summos ramos usque (Simulacra sarmentosorum scandentiumque (adasturicamexbaetica.blogspot.com); periclymena et clematides attingunt parem proceritatem; passim fiunt conspicua rubiae, rosae, asparagi variis generibus, rubi, tami, vitalbae, et frequentant magis ac magis per singulas fauces fluminis Brachypodium sylvaticum, Carex pendula, Clinopodium vulgare (Satureja vulgaris cognominatum) vel Elymus caninus, tam crebra in alnetis. Necnon et violae. Quas postquam videritis, poteritis quaerere pontem quem vocant "Puente de Llorente" et appropinquare per viam vocabulo "Cordel de La Dehesa Nueva" vico Segedensi, id est Zafra. Agrostis vivax cognomine Castellana panditur hic late circa paludes frigidissimas, ut pastus perquam communis in universa regione. Non autem in tantum Holcus lanatus Agrostisve stolonifera.

Jam in Zafra poteritis inde proficisci obviam aliis mirabilibus naturalibus.

Alnos vidistis in Provincia Hispalensi et videbitis in valle Tagi, non autem in Anae. Quapropter veruntamen fruemini silviculis peculiarioribus, ut populorum albarum.

Item, etsi non relicti sint nimis saltuum coelorum temperatiorum ex longinquioribus a ripis, invenietis tamen alios suapte natura. Principatum forte apud junipereta. Non opus est declinare longe a Via Asturum ad explorandum quendam eorum non parva vastitate et mira altitudine. Extollitur in Monte Fornacensi, dicto hispanice "Sierra de Hornachos". Mons hic porrigitur de Meridione ad Septentrionem quo caret opacis. Silvae igitur ejus non constant nisi arboribus solitudinum. Sed et cum sublimetur ex fere quadringentis metris super faciem Oceani usque in poene mille, accipit arbores proprias litorum, ut oleastros, simul ac planorum praefrigidorum quia excelsiorum et longinquiorum a mare, videlicet juniperos.

Sierra de Hornachos

Itaque promontorium septentrionale montis hujus est contectum silva alba oleastrorum qui maxime sub rupibus miscentur juniperis et in universum lentiscis, utrique phillyreae, ilicibus, quarum omnium sub comis occultantur rhamni foliis angustioribus, Ballotae hirsutae, jasmina. Immo viburna teguntur ilicibus procerosissimis

Ad radices ilicum

In arduis percussis sole oleastri muniuntur undique asparagis albis. Immo vero ii, sicut et reliquae sarmentosae, deficiunt sub frondibus tenebrosioribus, nec abundant herbae perennes. Autumno veruntamen, ex latibulis rupium erumpit quaedam herba ut invadat penitus solum silvarum cui nomen Parietaria Mauritanica


Parietaria Mauritanica

 

Licet hic mons ostendat exemplum vastissimum herbae istius, tamen non congregat multas alias. Ut eas videatis petetis potius occasum usque ad montem apud La Parra.

Etiam si juxta flumina, praesertim Guadajira, vidissetis non paucas herbas nemorosas regionum istarum, in monte autem hoc aspicietis plerasque. Adhuc autem et ex ripariis.

Ex annuis, absque Parietaria mauritanica, quam exhortamur vos ut non conculcetis nam conquassatur et unico pulsu pedum quidem, comprehendamus hic herbam quae apud bothanicos sumpsit nomen Centranthi calcitrapae et quae Torilidis nodosae, T. elongatae, T. leptophyllae, sicut et quae Anagallidis arvensis, Anthrisci caucalidis, cujus aculei protendentes de fructu non elongantur tanquam pectinis Veneris, necnon et eas quae Aristolochiae paucinervis, Brachypodii distachyi, complures species Brizae, quae Bromi diandri quoque, et quae rapunculi, cardami, Cardui tenuiflori, Cynosuri elegantis, Fumariae Reuterii, aparines, Geranii lucidi, Geranii Robertiani, Mercurialis ambiguae, subspeciem edulem Rhagadioli stellati; denique, eas quae Stachyos arvensis,Urticae membranaceae, Viciae vicioidis, et quae Violae arvensis, quam potestis distinguere a Viola Kitaibeliana colore petalorum inferiorum, etiam si argumentum non sit perpetuum

Quamquam non sint frequentes filices -nam genus earum aptatur potius silvis roborum supradictis nec gignuntur hic nisi apud Salvatierra- non poteritis quin intueamini aliquas earum quae instaurantur in rupibus calcareis istis. Hae sunt Anogramma leptophylla, quae laetatur fontibus, et aliae ex perennibus, utputa Asplenium ceterach, quod petris siccioribus, Polypodium, quod truncis arborum vel Asplenium adiantum-nigrum, quod non postulat calcem.

Antequam vero transeamus ad herbas perennes, etsi non in nemorosis, nominemus nonnullas earum dimminutas quas videbitis super petras calcareas, ut linum stellatum, campanulam quam vocant erinum, Euphorbiam exiguam, Hornungiam petraeam, Saxifragam cui nomen bothanicum tridactylites.

Sin humus leviter incrassatur, laetantur innumerabiles herbae perquam pusillae quoque, ut Linaria amethystea, Lagurus ovatus vel Lagoecia cuminoides. (Simulacra herbarum annuarum (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Jam in perennibus et in iisdem locis, contemplabimini Antirrhinum et euphorbiam quae dicitur characias in calcareis, vel in totum digitalem et praesertim in glareis Fritillariam Lusitanicam aut Narcissum Cantabricum. Magis vulgarem habemus Umbilicum rupestrem, maxime in opacis, et Arisarum simorhinum in apricis. Sedi quoque species pluralis.

Sunt tamen et pascua circa montes istos propinquiores quae saepe miscentur iis de quibus diximus circa populos nigras, scl. Avenulae sulcatae, Arrhenatheri albi, Dactyli, Gladiolorum, Melicae minutae, plurium orchidacearum, quae fortasse praestent ceteris in montibus hujuscemodi, Salviae argenteae, Stipae quae dicitur bromoides et quae Lagascae. Gigantea autem fugit calcem, ergo vicem ejus plerumque supplet hic Hyparrhenia hirta.

Sed umbras spissiores apud La Parra occupant Allium massaesylum, nepeta, Carex Halleriana, Cephalanthera longifolia, Clinopodium vulgare, Delphinium pentagynum, staphis agria, Elaeosselinum, Ferula, Hyacinthoides Hispanica, Hypericum perfoliatum, Iris planifolia, Leuzea conifera, Magydaris panacifolia, Origanum, Paeonia, Rumex intermedius, Ranunculus Ollissiponensis, Ruscus, Scrophularia scorodonia, Silene latifolia, Teucrium scorodonia, Thapsia villosa (Simulacra herbarum perennium (adasturicamexbaetica.blogspot.com)

Licet accipiat magnam partem earum, non tamen amplectitur mons hic universas herbas nemorosas provinciae nostrae. Potest nihilominus haberi quasi limen ducens ad vasta pascua montana arboribus sparsis quae protenduntur ad occasum regionis istius. Hic montes muniti sunt undique castellis. Ex castello igitur quod dicitur Feria usque in aliud vocabulo Jerez de los Caballeros potestis circuire magnam partem montium horum ut videatis superstitia nemorum quae putavistis praeteriisse ubi transivistis regionem Provinciae Hispalensis, sicut et herbas proprias eorum sub tegmine non solum castanearum sed etiam fraxinorum, celtium aut roborum, ut filices magnas, Piptatherum Thomasii vel Hypericum androsaemum 

Ex castello nuncupato Nogales prospiciuntur magna pars nemorum Occidentis regionis

Nihilominus cum nemora ista transfigurata sint penitus ad usum pecorum, aegre invenietis apud ea aliquod exemplum alterius generis silvarum quod computatur in peculiarissimis terrarum nostrarum, scl. earum in quibus eminet suber. Paucis tamen passibus citra Augustam Emeritam transibitis quaedam juga ex aptissimis ad eas contemplandas. Nomina iis Sierra de Lamoneda, de Torremejía, de Arroyo... Omnes rupes eorum possunt cerni de longe prae excelsitudine. Cum sint expertes calce, laetantur in ipsis herbae etsi longe aliae eis montium supradictorum, non autem minus speciosae, ut Scrophularia oxyrhincha, Erodium Mouretii.

Ad radices rupium horum plenorum nidis aquilarum tenditur suberetum per tractus intactum, quod patet arbutis et phillyreis altitudine non minore quam suberum, simul ac multis ex fruticibus de quibus verbose diximus.

Mox transgresso monte hoc pervenietis in Augustam Emeritam.

Augusta Emerita ex glareis apud Lamoneda

Ut bene sit bovis in reliquo itinere optat

 Francisco José Jáuregui Blanca!

 

 

Kommentare